This text is replaced by the Flash content.
Search
Menu
About Us
Our Staff
Contact Us
Seasons
 
Winter

Aliquanto post quam haec gesta erant, cum legati Allobrogum, qui a Lentulo temptati M. Cicerone auctore favere se coniurationi simulaverant, exeuntes ex urbe cum T. Volturcio, qui erat a Lentulo ad Catilinam missus, in ponte Mulvio nocte comprehensi essent litteraeque, quae ab Lentulo, Cethego, P. Gabinio Cimbro ad Catilinam ferebantur, Ciceroni traditae is arcessitis coniurationis principibus senatum in aedem Concordiae coegit III Non.

Decembres. Ibi cum legati et Volturcius omnem rem indicassent, coniurati litteris suis convicti in custodiam dati sunt, Ciceroni autem gratiae a senatu actae supplicatioque decreta est. Quibus rebus peractis Cicero in contionem prodiit et populo, quae acta essent, exposuit hac, quae infra legitur, oratione.